- SIMO
- SIMOnomen Delphinis impositum a Romanis, a simis naribus, quô illos mire delectari, tradit Plin. l. 9. c. 8. Dorsum iis repandum, rostrum sunum. Qua de causa nomen Simonis omnes mirô modô agnoscunt, maluntque ita appellari. Mirum, si verum. Sed quis credat, pisces naturâ Graece intelligere, vel Latine? Fidem tamen Plinio habuit Cardanus de Var. Rer. l. 7. c. 37. ubi rationem istiusmodi adducit: Delphines, inquit, Simonis quôdam consuetô nomine gaudent! quoniam consuetudinis vestigia, velut in cera formae, inhaerent in animalibus. Unde columbae in quibusdam Insulis novi Orbis, manibus capiebantur, nunc non: didicerunt enim longâ serie fuger homines. Et catula mea patre et matre genita, adsuetis ferre, lapides et ferrum in octo diebus ferre didicit: mira res, cum alium canem vix bimestri spatiô, et magno cum labore, edcceas: imo prorsus non edocta, sponte ferebat, sed non afferrebat. Itaque Delphines priores, hôc nomine vocari adsueti, vestigium in pronepotibus reliquerunt, ut etiam nunc hôc nomine gaudeant. Verum multo aliter et verius sane, de isto Caesar Scaliger Comm. in Histor. Animal. Aristotelis l. 2. c. 16. sect. 118. Multa (de Delphinis) recensentur, quae nostram superent fidem: ut et ridiculum illud ducamus, Simonis eis nomen gratum esse, quoniam simi sint, ut ne hîc quidem Graecia careat mendaciô. Vide G. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 21. Institut. Orat. l. 4. c. 13. sect. 10. et Not. in fragm. vett. Tragicorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.